monumenta.ch > Ambrosius > 82 > 13
Ambrosius, De apologia David, § 12 <<<     >>> § 14

§ 13

1 quid de Solomone sancto loquar, cuius posteriora cum graui errore non careant, uulgus tamen Iudaicum ipsum aestimat uenisse pro Christo? et quam multos grauis erroris offensa reuocauit! maior itaque culpa plus profuit, ne supra hominem crederetur qui uitio non caruisset humano.
2 fuit igitur in eo inuidiosa sapientia et culpa suasoria, quae hominem conprobaret.